Csaba Borsodi PhD, vicedecanus educandi Universitatis discipulo futuro salutem dicit.


Magno cum gaudio sensimus Te curiosum institutionum Facultatis Philosophiae Universitatis Scientiarum Budapestinensis de Rolando Eötvös nominatae (quae breviter ELTE dicitur) factum esse.

 

Universitas nostra a Cardinali Petro Pázmány fundata aperuit portas Id. Nov. MDCLIII p. Chr. n., die Martis. Proximo die in Facultate Philosophiae labor docendi inceptus est. Mense Septembri anni MMVII iam annum studiorum trecentesimum septuagesimum tertium incipiemus. In fere quattuor saeculis, quae ab illo die Martis transacta sunt, Facultas nostra viros feminasque excellentissimos in re publica et vita litterarum se versantes educavit. Magni aestimamus res gestas moresque maiorum, nec minus laborum nostrorum fructus praesentes.

Facultas Philosophiae Universitatis nostrae cum maxima tum optima est facultatum litterarum, quas terra Hungariae habet, id quod ex investigationibus mercatuum separatim peractis facile apparet. Si eum ordinem inspicimus, qui in Actis Hebdomadis Oeconomicis (Hungarice Heti Világgazdaság, breviter HVG, nominatis), auctoritate Sedis Nuntiorum de Educatione Summa Nationali (Országos Felsőoktatási Információs Központ, breviter OFIK) in lucem prolatus est, videmus Facultatem nostram inter CLXIV facultates institutionum educationis summae LXXII, quae in eadem investigatione aestimatae sunt, omnibus ceteris praestare. Illo autem ordine, qui in maximis actis diurnis Hungaricis, nomine Népszabadság, legitur, demonstratur Facultas nostra inter CI studia maiora ad Baccalaureatum Artium (BA) pertinentia primum locum obtinere.

Breviter colligentes, quid Facultas nostra semper prae se tuleritque feratque, memorare possumus praeterita et praesentia, hereditatem et excellentiam.

 

Sed Tu quidem quare ad discendum in Facultate nostra aggrediaris?

• Quia in Facultate nostra res foederum amicitiarumque cum aliis nationibus semper antiquissimas habita est.

• Quia maximum numerum discipulorum, qui stipendio de Erasmo nominati participes sunt, nos in hospitio habemus.

• Quia maximam varietatem studiorum maiorum ad Baccalaureatum Artium (BA), nec minus ad Magisterium Artium (MA)  pertinentium nos Tibi praebemus

• Quia maximam varietatem institutionum ad Philosophiae Doctoratum (PhD) pertinentium apud nos invenies.

• Quia doctores magistrique excellentissimae doctrinae indolisque in terra Hungarica apud nos docent.

• Quia plurimas manus studendi HAS-ELTE nominatas nos habemus.

• Quia Facultas nostra habet unam ex Unionibus Discipulorum terrae Hungaricae optimis, quae homines novos in vita universitaria cognoscenda et vivenda strenue adiuvat.

 

Maximo cum fervore exspectamus Te in ordines nostros, si Tibi proposueris pergere cum studiis Tuis in Facultate nostra. Spero, ut Tibi quoque gratulari possim mense Septembri anni MMVII, ut participi nostrae societatis.

 

Cura ut valeas!

Copyright © 2010 ELTE Bölcsészettudományi Kar. All rights reserved.