Universitas nostrae aetatis cum hereditate annorum plus CCCLXX
Universitati Scientiarum Budapestinensi de Rolando Eötvös nominatae (breviter ELTE) antecesserat universitas Catholica, quae a Cardinali Petro Pázmány anno MDCXXXV p. Chr. n. in urbe Tyrnavia (quae tum Hungarice Nagyszombat nominabatur) ad philosophiae et theologiae studendum fundata erat. Quae universitas, cum sedes eius inter annos MDCCLXX et MDCCLXXX Budam, mox Pestinum translatae essent, auctoritate Mariae Theresiae reginae Hungarorum universitas Hungarica regia facta est.
Eruditae societati satisfaciendi causa lustris sequentibus novae facultates veteribus additae sunt. Post medium saeculum undevicesimum Universitas nostra domicilium educationis novae evasit, complectens fere omnia genera studiorum.
Anno MCML Universitas denuo constituta est, novumque nomen accepit de uno ex professoribus suis, viro expertissimo scientiae physicae: Rolando Eötvös.
Facultatibus scientiarum naturalium, sociologiae informaticaeque campus novus nuper in ripa amoena Danubii aedificatus est.
Hodie Universitas nostra octo facultates complectitur:
- philosophiae,
- educationis psychologiaeque,
- nutricum et ludi magistrorum erudiendorum,
- informaticae,
- iuris scientiarumque rei publicae,
- scientiarum naturalium,
- scientiarum societatis,
- educationis puerorum invalidorum, quae nominata est de Gustavo Bárczi.
Universitas nostra inter omnes nationes praeclara habetur, institutiones eius a Concilio Accreditationis Hungarico comprobantur, diplomata eius toto in orbe terrarum pro validis accipiuntur, creditaque studiorum in omnes terras Unionis Europaeae transferri possunt.
Saeculo superiore Universitas nostra plurimos illustrissimosque scientiarum studiosos inter doctores et alumnos habuit, inter quos quinque fuerunt, qui etiam pretio de Alfredo Nobel nominato affecti sunt. Alumnorum iam bina et tricena milia apud nos discunt, numerus autem doctorum et studiosorum excellentis indolis disciplinaeque est MDCCC. |