Dr. Thomas Dezső, Decanus Facultatis Philosophiae, visitori salutem plurimam dicit.
Universitatis Scientiarum Budapestinensis de Rolando Eötvös nominatae (quae breviter ELTE dicitur) Facultas Philosophiae probatissimae vetustatis, sita Budapestini media in urbe, prima inter omnes facultates philosophiae Hungaricas merito habetur.
Ordine erudiendi novo, secundum processum Bononiensem anno studiorum MMVI/MMVII inceptum conformato, alumnis commeatus inter Facultatem nostram et alias institutiones universitarias Unionis Europaeae facilis efficitur.
In varietate institutionum, quae ad Baccalaureatum Artium (id est BA) pertinent, multis locis docetur etiam linguis externis, atque etiam institutiones proprie discipulis alienigenis factae et secundum postulata Societatis Alumnorum Internationalis conformatae praebentur, quibus alumni res gestas, humanitatem, statum rerum publicarum oeconomicarumque hodiernum regionis nostrae lingua Britannica cognoscere possint.
Ii, qui studiis suis pergere volunt, invenient varias institutiones ad Magisterium Artium (id est MA) pertinentes, in quibus genera disciplinarum alia aliis internectuntur. Mox etiam ex multis institutionibus, quae eos vel linguis alienis ad Philosophiae Doctoratum (PhD) perducent, eligere poterunt. Sunt in Facultate nostra etiam institutiones in sermone cuiusque artis proprio, paratae cum futuris translatoribus interpretibusque, tum alumnis peregrinis, qui linguae Hungaricae discendae toto pectore se convertunt.
Auxilia studiorum adsunt foedera et amicitiae cum studiosis aliarum gentium, retia studendi, proposita scientifica cooperativa, congregationes studiosorum intra et extra terram Hungariae, atque etiam egregiae bibliothecae nationales.
Post complures annos inter aedificia reficienda tritos in campo universitario renovato, unito, postulatis eruditionis hodiernae technicis respondenti discipulos exspectamus.
|